- SEMENTINAE Feriae
- SEMENTINAE Feriaedie 24. qui est 9. Kal. Febr. a Romanis olim celebrabantur, quamvis non statae, sed conceptivae essent, ut ex Macrobio l. 1. c. 16. discimus. ita enim Ovid. in Fastis, l. 1 v. 657.Ter quater evolvi signantes tempora Fastos,Nec Semitiva est ulla reperta dies.Tum mihi (sensit enim) lux haec indicitur, inquit,Musa quid a Fastis non stata sacra petis?Utque dies incerta sacris, sic tempore certôSeminibus iactis est ubi fetus ager:State coronati plenum ad praesepe iuvenci,Cum tepido vestrum Vere redibit opus.Rusticus emeritum palo suspendit aratrum,Omne resormidat frigore vulnus humus.Villice, da requiem terrae semente peracta,Da requiem, terram qui coluêre, viris:Varro de L. L. l. 5. Sementinas ferias, diem illum vocat, qui a Pontificibus dictus est, cui nomen a semente, quod sationis causâ susceptae. Iis sacra in aede Telluris, Cereri et Telluri, fieri consuevisse, docet idem de R. R. l. 1. c. 12. ad quas, pro felici frugum proventu, conceptas preces habes apud Ovid. ubi supra. De Sementis autem tempore, apud veteres Romanos Graecosque, vide supra ubi de Satione: uti de Sacrificio Praesementitio, voce Eiresione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.